Tantum insolite
Pot-pourri de trois hymnes traditionnelles latines

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui :
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui :
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, genitoque
Laus et jubilatio
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio :
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio. Amen.

Panem de coelo praestitistieis.
Omne delectamentum in se habentem.

Christus vincit
Christus regnat
Christus, Christus imperat.

O Salutaris hostia
Quae coeli pandis ostium
Bella premunt hostilia
Da robur fer auxilium

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria :
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.

O Salutaris hostia
Quae coeli pandis ostium
Bella premunt hostilia
Da robur fer auxilium